Aenigmata Latine

Latin Riddles

XXVII, Aenigmata Scalgeri

Non edo pascalem, non pascor carne solocis:
Dentis at innumeri robore rodo meos.
Me tamen haec macies deformat dira vorantem,
Atque etiam exeso corpore fio minor.

Explicatio

XXXI, Aenigmata Hadriani

Sectilis in tenues membranas candida lamna,
Conflata ex atomis, quos lintea fragmina reddunt
Diffusa in limpham, exilis quos ficina cogit:
Inde coactilibus stipor; mox arida sole,
Praebeo me calami diffissa cuspide arandam.

Explicatio

XXVIII, Aenigmata Ludwig

Pacis ego semper fidus sum nuntius almae,
Attamen usque loquor cunctis de verbere duro.
Indico continuo, quod malleus indicat arte:
Nocte laboro: die sed perfruor usque quiete.

Explicatio

XXVI, Aenigmata Pincieri

Haud me, qui genuit, vidit pater, haud ego patris
Sustineo vultus cernere nata mei.
Namque ego si vultus tentem spectare paternos,
Meque pater tentet cernere, nulla forem.
Quapropter mater medio manet inter utrumque,
Alteri et aspectum subtrahit alterius.

Explicatio

XXVIII, Aenigmata Aldhelmi

Sum mihi dissimilis vultu membrisque biformis:
Cornibus armatus, horrendum cetera fingunt
Membra virum; fama clarus per Gnossia rura
Spurius incerto Creta genitore creatus
Ex hominis pecudisque simul cognomine dicor.

Explicatio