Flores Aenigmatum Latinorum – Dr. Wilhelm Binder

I

Destituor pedibus; vox est mihi nulla; remotos
Ire tamen cogor dictaque ferre locos.

II

Sum primum gradiendi impos, quadrupesque deinde,
Tum bipes, inde tripes; gressus videt ultima meta
Expertem, primus qualem quoque viderat ortus.

III

Tota mihi teretem mentitur forma cylindrum,
Et foeta in medio sus mihi ventre latet.
Quam me Belga colit, tam me fastidit Apella;
Heu, quam dissimili spernor amorque fide!
Non mihi supplicium, non mors decernitur una:
Mergor aquis, flammis torreor, ore voror.

IV

Me radiis acies hominis penetravit acutis:
Lucida transmisi Phoebi Phoebique sororis
Spicula, nunc horum non sum penetrabilis ulli.
Obstat obex etenim, cuius vi missa repello
Tela, hominique suos mea monstrant aequora vultus
Ad vivum, et melius, quam possit reddere, vel qui
Lineolae tenuis tabulae super aequore ductu
Protogenem vicit, vel qui depinxerat uvam,
Illecebras volucrum, vel qui subtilia vela
Deceptura hominem iam se vicisse putavit.

V

Auroram clara consuetus voce vocare
Post sua gavisus proelia victor ovat.
Non capiti cristae, pedibus calcaria desunt:
Sola gulae rabies non sinit esse virum
Non valeant ipsi contra illum stare leones,
Ilicet infamis sed meminere fugae.

VI

Non bibor, et bibor, et populo sum potus et haud sum.
Mandor ab occiduis, nec tamen esca fui.
Cum bibor, ipsa sitis crescit: sum victima vulgi;
Torqueor, incidor, torreor, uror idem.
Consedere viri et, conspecto munere divûm,
Quaelibet exitio dextra reperta meo.
Pars in frusta secant, pars igni humentia siccant
Corpora, pars flammas admovet atque faces.
Otia qui fugiunt, in nobis otia perdunt,
Et magna peragunt sedulitate nihil.
Quo capior, perdor, quo claudor, pellor ab ore,
Nostraque mox difflat fercula, quisquis amat.

VII

Caesar gibbosum, Cynicus me ostentat aduncum,
Et vates de me nomina gradis habet.
Hac qui parte valent, credam magis esse sagaces:
Emunctum quisquis me volet, ille sapit.

VIII

Hepher me genuit; me vivum sponte sepultum
Non humus aut saxum, non tegit urna gravis;
Et tamen immense premor hic, mersusque profundo,
Aura praeclusus Numen adoro pius.
Me servat vivus tumulus me iureque punit,
Quod me subduxi iussibus usque Dei.
Nuntius esse mali, quod non sit forte futurum,
Nolo progeniei, cui Ninus auctor erat.
Ipse Dei servus, divo sum munere clarus,
Immemoresque Dei terreo voce sacra;
Hebraeique vocant timidam me forte columbam;
Quis sim divinans, nomen et omen habes.

IX

Adspice fatidicum, quin me mirare poetam,
Ad vada Maeandri cum cano dulce melos.
Induit ipse meos Orpheus et Flaccus honores,
Gaudet et augurio navita saepe meo.
Quin ego, purpureis frenatus colla capistris,
Lascivam Venerem per loca iussa traho.
Candida decrepitae similis mihi forma senectae est,
Sed dubito, num sit Lesbia candidior.

X

Meque patremque meum mater tulit una: trucidat
Illa patrem; a patris funere nascor ego;
Nascuntur fratres et, dum sic crescimus, omnes
A genetrice parem lactis habemus opem.
Exigimus vitam simul, et mox segregat hostis,
Nostraque letifera corpora mole terit.
Quid nostra maius pietate, quid amplius? illi
Vitae, qui mersit nos nece, dona damus.

XI

Sum vere, at, quid sim, nemo describere novit,
De me qui loquitur plus, minus ille sapit.
Si quid agis, me egisse refers clamasque tyrannam,
Atque petis dira voce supinus opem.
Si sum, sum Dea. Quid duro male litigat ore
Servus? si non sum, stultitia ipsa tua est.

XII

Me genitrix mea quando parit, sum nescia vitae,
Et jaceo, veluti cura viduata parentum.
Mox animor: quoniamque pedum mihi nulla facultas,
Eemigio seco stagna agilis natalia caudae.
Crura deinde mihi succrescere parva videbis,
Atque nates tremulae truncari appendice caudae.
Quaeque prius fueram carbonibus atrior ipsis,
Pisceque muta magis, traho nunc per membra colorem
Gramineum, et rauca facio convicia bucca
Cum sociis, ipsum qui vincere Stentora possint.
In terra salio, stagna invia sulco natatu,
Oreque nunc auras, nunc undas reddo trahoque.

XIII

Cur, vesane, tibi videor ratione carere,
Cum nil, quod pugnet rationi, moliar? alta
Dum Titan fruges torret sublimis ab aethra,
Nullum tempus iners mihi, nullum abit absque labore.
Nam metuens hiemi mea pinguibus horrea granis
Impleo, ne macilenta fames consumat egenam,
Cum jam per vacuos regnant jejunia campos.
Quoque famis major metus est, quo rarior anni
Proventus, magis hoc gliscit mihi cura laboris.
Illa eadem pluviae venturae praescia vates.
Altius exstructos terra superaggero nidos,
Congestas ne mergat opes meque enecet humor:
Sic do sollicitis pluviarum signa colonis.

XIV

In Vestae genitum gremio Vulcania fingit
Me vis, et moecho iictum dat habere Gradivo.
Nil aliud venter meus est, nisi longa caverna,
Altera pars cujus patet et vice fungitur oris,
Altera sed clausa est, nec quidquam emittitur illa.
Esca mihi nitrum, carbones, sulphura, linum,
Et plumbum et ferrum, quae, ventre accepta capaci,
Igneus ut tetigit fervor — nam cassa caloris
Sum proprii — subito revomo tantoque fragore
Ejicio, ut tellus concussa tremiscat et aether.

XV

Vir probus a reprobo munus prece poscit et aufert,
Carius in toto quo nihil orbe fuit.
Nomina die, agedum, reprobique probique; suade,
Quid probus a reprobo muneris abstulerit?

XVI

Permanet una mihi semper substantia, verum
Non unus semper permanet usque valor.
Hic valeo nummo, citius sed nomine, centum
Florenis alibi, milleque rursum alibi.
In pejus mox deinde ruo vilescoque, lluxae
Sum typus ergo tuae conditionis, homo.

XVII

Corporis alterius licet e putredine nascar,
Inque meo innumeri nascantur corpore vermes:
Res alias tamen a putredine vindico et ipsis,
Quos tetigisse datur, sum vermibus acre venenum.

XVIII

De cornu thorax mihi dorsum et pectora munit,
Nulla autem vertex tegmina nudus habet.
Sed, cum praesentis terret formido pericli,
Pro galea thorax est operitque caput.
Armatura gravat corpus gressumque moratur,
Absque hoc militiae forsitan apta forem.

XIX

Quae fuit ante alias homini exitiabilis unda?
Quae fuit ante alias unda salubris item?

XX

Martia castra adii, pedibus sex fultus; et inde
Subnixus repeto patria rura tribus.

XXI

Ventre tumens pleno graviorque haud obruor undis;
At vacua et levior mergor et ima peto.

XXII

Quamquam nil valeo, valeo tamen addere vires,
Si cui me socio jungere pone velis.

XXIII

Dic mihi, quando lepus duris e dentibus orto
Dolore languens ingemat?

XXIV

Sum volucris, sed perpetuo tamen haereo terrae,
Non alae tollunt corpus in alta meum.
Quando fugam meditor, fiducia ponitur unis
In pedibus : pennis non bene fido meis.
Abdo caput fugiens et me bene credo latere,
Sic hosti fio praeda petita meo.
Si vis ingenii stomacho par esset, in orbe
Vinceret ingenium cuncta animata meum.

XXV

Me licet haud quidquam pretiosius orbis haberet,
Attamen exiguo venditus aere fui.

XXVI

Invictum mihi robur inest: non igne calesco,
Aut solvor; multo destruor igne minus.
Nil mihi duritie certat; difrringitur incus,
Et rimas, qui me malleus icit, agit.
Vis igitur nisi me peregre infestaverit, ausim
Dicere, perpetuum robur inesse mihi.
Quae vis illa, rogas? fio tractabilis hirci
Sanguine, et artificis disco subire manus.

XXVII

Quis duro sitiens humanum corde cruorem
Quartae hominum parti lucis ademtor erat?

XXIII

Dic mihi, quid ventis, rapidi quid fulminis alis,
Quid stellis fixis ocius orbis habet?

XXIX

Me metuunt omnes, et me nihilominus omnes
Mortales optant, quotquot hic orbis habet.

XXX

Virtutes magnas locupletibus offero parva:
Pando domos clausas, iterum sed claudo patentes;
Servo domum domino, sed rursus servor ab ipso.

XXXI

Dbera quis niveo gustavit turgida lacte

Ante patrem et matrem ? si potes, ede mihi.

XXXII

Quem lapides inter pretiosos esse putatis,
Praeferri ut cunctis non sine jure queat;

Qui vel Erythraeo possit certare smaragdo,
Qui flammas superet, clare pyrope, tuas?

XXXIII

Intrant bisseni sub tecta adaperta recepti;
Turba ruit foribus, per quas intraverat omnis,
Excepto quodam, septum qui clauditur intra,
Emittique nequit, si non sit janua clausa:
Namque per ille fores non egredietur apertas,
Evolat, objicias si dura repagula tecto.

XXXIV

Longa feror velox, formosae filia silvae,
Innumera pariter comitum stipante caterva;
Curro vias multas, vestigia nulla relinquens.

XXXV

Terra mihi corpus, vires mini praestitit ignis;
A It a domus quaerit, sedes est semper in imo;
Perfundor liquidis, sed me cito deserit humor.

XXXVI

Mini tibi referam nostrae primordia vitae;
Nondum natus eram, nec eram tum matris in alvo
Jam posito partu natum me nemo videbat.

XXXVII

Os habeo et vivo, non esca per oris hiatum.
It tamen, aut potus sumitur ore mihi.
Et nares habeo, nec iis tamen aera duco,
Verum aliis intrant victus et aura viis,

XXXVIII

Patre carens et matre carens, sine matre puellam
Produco et propriae carnis ad instar amo.
Haec mihi juncta viro socialis foedere lecti,
Per me fit mater, me facit ilia pat rein.

XXXIX

Nexa ligor ferro multos habitura ligatos;
Vincior ipsa prius, sed vincio vincta vicissim,
Et solvi multos, nec sum tamen ipsa soluta.

XL

Sum domus, e saxis aut multo structa labore,
Aut sterili, ut creber postulat usus, humo.
Expers solis ago, nullo quia tempore claram
Admittit lucis facta fenestra diem.
Ventorum gelidos quanquam non sentio flatus,
Torpeo perpetua frigiditate tamen.
Non calor est usquam, non rerum forma, tenebrae
Obscura quae sunt omnia nocte premunt.
Hospitii certam venienti confero sedem,
Confecit durum quando viator iter.
Convivis alius non est ojbus, ac meus hospes,
Cui pars hospitii quantulacunque datur.
Admissos claudo, dimitto nec ante receptos,
Quam cum conflagrans ignibus ignis ero.

XLI

Ala mihi levibus non sit licet obsita plumis,
Docta per aerias sum tamen ire plagas.
Haud natura mihi rostrum dedit ingluviemque,
Sumo tamen vescas conficioque dapes.
Non ovum pario, sed quid perfectius ovo;
Nox est apta meis, lux sed inepta viis.

XLII

Funduntur lacrymae, sed non est causa doloris.
Est iter ad coelum, sed me gravis impedit aer.
Et, qui me genuit, sine me non nascitur ipse.

XLIII

Virginitatis amans, solem, auras, frigus et imbres,
Dum famae vereor vimque dolosque, fero.
Observo tenerum vitae studiosa pudorem,
Ex hominum cedens, vallibus erro, grege.
Ossa procax nusquam promo temeraria vocem,
Respondens alio pauca loquente, loquor.
Aerumnis animi tenuata fameque sitique:
Antra cubile, thorus marmora dura mihi.

XLIV

Sum puero magnum teneris ego pondus in annis,
Quod durus placido pcctore ferre negat.
Verberibus parcis? subeundo pondere multo
Segnior, ac tolerans ponderis Areas equus.
Ut puero desum nullis in rebus, adulto
Sic mala fortunae sum peracerba comes.
Per mare, per silvas, per terras curro, per ignes:
Nil vis, nil hostis, nil mihi livor obest.
Non humeros onero, manibus non tractor, habenti
Hoc levius, quo plus sustinet, esse probor.
Nudus ut incedat, secum gerit omnia dives,
Me nulla quisquis parte recusat onus.

XLV

Pax animi, requies rerum placidissima, curis
Non ulla turbor conditione sinu.
Fessa ministeriis demulceo cuncta, labori
Sufiiciant studiis ut reparata suis.
Incessus hominum, vultus et verba loquendi
Exprimo, factorum non simulator iners.
Mille mihi terras nati populosque pererrant,
Quos, nisi componat lumina, nemo videt.

XLVI

Ex alto venio, longa delapsa ruina.
De coelo cecidi, medias transmissa per auras:
Et sinus, effudit qui me prius, ipse recepit.

XLVII

Nunc matrem praecedo meam, vestigia matris
Nunc sequor et lateri nunc haereo, nempe parenti
Prout mea se obvertit genitrix hac parte, vel illa,
Vel pater intuitur genitricem hac parte, vel illa.

XLVIII

Non didici numeris numerandi pluribus artem,
Non quocunque modo temporis ordo fluat.
Ne fugiat numerus, ne fallat in ordine tempus,
Successumque datus sentiat usque labor,
Te doceo numeros, doceo te tempus, utrinque
Dum monstro numeros, temporis edo moras.

XLIX

Fundo merum, quoties deposcis, fundo liquores,
Unguentumque, litum quo bene corpus olet.
Depluo praecipites in tempestatibus undas,
Perturbo magnis flatibus usus humum.
Me comitante Dii descendunt axe frequentes,
Subsidiis homines cum recreare volunt.
Armorum celeri terras quoque reppleo casu,
Avertit patria quae pietate Deus.

L

Ignis in humano dispergens corpore flammas,
Ardeo, perpetuis non ruo pressus aquis.
Me non arctoi corrumpit frigoris algor,
Non rigor, indomitae non grave mortis onus.
Ut Deus ipse meo laetatur nomine dici,
Aeternos ignis sic ego vivo dies.

LI

Principium prima ducens ab origine mundi,
Duro, neo est terrae terminus orbe mihi.
Non est, non et erit mihi terminus ante, futurus
Quam coeli judex orbis ab axe ruet.
Obscura videar quamvis caligine cingi,
Res nulla constent ut ratione viris,
Prona tamen sum consiliis occasio dandis,
Plurima quae dubiis commoda rebus habent.
Tranquillam placidae sedem concedo quietis,
Ut reparent vires bruta hominesque suas.
Non terras adiens Hyperione lustror, at astris,
Unde meum rara surgit honore decus.
Ut pavidas multum formidine teneo mentes,
Sic animo vitiis me datus omnis amat.

LII

Non oculis videor, manibus non tangor, odore
Non capior, gustu non vagus ore feror;
Percipior sensu tamen, et non impiger aures
AfBcio: sensu sim licet ipse procul.
Corpore colliso vel rupto nascor in auras,
Vanesco, atque animam vix generatus ago.

LIII

Est intra coelos, intra mihi mansio terras,
Non coelum tango, non quoque tango solum.
Constringor vinclis, concludor robore duro,
Ut nulla mutem conditione locum.
Os mihi semper hiat, petulanter et exsero hnguam,
Nec, nisi cum cogunt verbera multa, loquor.
Cum loquor, assiduis repleo clamoribus aures,
Verbera cum cessant, tum quoque cesso loqui.
Non ulli noceo clamoribus, hortor iniquos,
Contrito quaerant corde salutis iter.

LIV

Porto domum mecum, semper migrare parata,
Mutatoque solo non sum miserabilis exsul,
Sed mihi conchylium de coelo nascitur ipso.

LV

Interpres mentis, loca per disjuncta viarum
Sensa voluntatis praemeditata loquor.
Erubeo nunquam, quod dicere quisque verctur,
Excusso nulla profero voce metu.
Officio dulcis nonnunquam fungor amici,
Nonnunquam partes fortiter hostis ago.
Et belli et pacis sum causa, bonique malique,
Auctoris posita pro ratione mea.
Non ego, si studiis cui servio, quilibet auctor
Fortunae faber est verus ubique meae.

LVI

Pallas me docuit texendi nosse laborem;
Nec pepli radios poscunt , nec licia telae.
Nulla mihi manus est, pedibus tamen omnia fiunt.

LVII

Rauca sonans ego sum media vocalis in unda,
Cumque canam semper, nullus mea carmina laudat:
Sic Tox laude caret, quae se laudaverit ipsa.

LVIII

Alter dat, nec habet quod det, capit alter habetque
Ceu famulo Dominus quod det abunde suo.

LIX

Omnia consumo, foveo simul omnia, rerum
Causa fui, rerum mox quoque finis ero. —
Nusquam et ubique manens capior, capioque vicissim,
Intus et exterius, nee teneo aut teneor. —
Ex me orior, redeo ad me rursus, nocte dieque
Curro, eadem atque alia et nescia stare loco. —
Pendeo, ceu pila, non ullo libramine fulta,
Omniparens pingui profero cuncta sinu.

LX

Multiplices prosum, quanquam contemnor, ad usus,
Inque paludoso sto sine crine lacu.
Me nisi ducentem sequeretur scriba, legenti
Nil quidquam docta sciret arare manu.
Non horti praeses multo cum foenore fructus
Accipiet, custos si bonus esse negem.
Non viget arboribus foecundis consitus hortus,
Si rigido munus despuit ore meum.
Captura volucrum solers frustratur et auceps,
Piscatorque mea non bene fultus ope.
Laetitiae nullo tibicen carmine signum,
Me cum praesentem non habet, usque canit.
Conflcio celeri, quem vult herus impiger ictu,
Lychnuchos templis ignibus armo sacris.
Non tenui fugiunt praesepia vimine texta,
Artifices teneo quando ego mellis apes.
Quid multis opus est referam mea commoda verbis?
Quod prosim multis, usus ubique patet.

LXI

Matre carens ego, needum nata, parens tamen una
Sum cunctis; vitam do simul atque necem.

LXII

Noctis habet faciem, per se ipsa nigredinis expers,
Fert tenebras media saepius ille die.

LXIII

Sum brevis in medio, capite ac in calce diei
Longior, ut surgit sole caditve jubar.
Urgentes fugio, fugientes insequor, istas
Me videt alternis quisque subire vices.
Defessos recreo, gratas dum largior auras,
Dumque fatigatis praebeo frigus humo.
Nil fraudes vereor, mala nil discrimina, meque
Sede prior moveat se nisi, nemo movet.

LXIV

Non bonus agricolis, non frugibus utilis hospes;
Non magnus forma, non recto nomine dictus;
Non gratus Cereri, non parvam insumo saginam.

LXV

Alma Jo vis nutrix, longo vestita capillo,
Culmina difficile peragrans super ardua gressu,
Custodi pecoris tremula respondeo voce.

LXVI

Est mihi principium, fuit et mihi terminus, at nunc
Nec mihi principium, nec mihi terminus est.
Nobilium quoniam generoso stemmate natos
Atque fidem signo prosperiore nota.
Contortos idem concinno vertice crines:
Unde puella decens gaudet et unde puer.
Hinc in honore feror, meritoque hinc dignor honore,
Quos in honore memor pectus habere solet.

LXVII

Provida sum vitae, duro non pigra labori.
Ipsa ferens humeris securae praemia brumae:
Nec gero magna simul, sed congero multa vicissim.

LXVIII

Nubilis exorno frontemque caputque puellae
Gratior ut niteat forma venusta proco;
Impositos capiti sub mento necto galeros,
Denudet molles ne gravis aura comas.
Fundament a loco saxosis firma columnis,
Instabiles dubia ne moveantur humo.
Involvo longos nautarum ex ordine funes,
Ut videar specie circulus esse tibi.
Non hominum fugio trepidanti pectore turbas,
Dt quotacunque vocer pars legionis, ago.
Delicias super hoc convivis pono facetis,
Appositos inter dum voror ore cibos.

LXIX

Mater alit vivum, vivens mox devoro matrem,
Matre tamen morior commoriente simul.

LXX

Grammatica formas accommodo vocibus arte

Multiplices; rebus multa pericla creo.
Quod neque det fat urn, neque sors quod blanda ministrat,
Spem praeter spatio forte ministro brevi.
Quid sim quaerenti non possum dicere, verum
Ex conjecturis conjice mente tuis.

LXXI

Fraedita sum pennis, queis corpus in aere libro,
Et quasvis didici vincere praepes aves.
Coepi ubi praeduro volucrem pertundere rostro,
Protinus it praeceps et moribunda tremit.
Si qua viis ales non ausa resistere nostris,
Parco; resistentes impetuosa neco.

LXXII

Viva rudes doceo sine vitae corpora signis,
Quodque genus veteri nobilitate loquor.
Res imitor quod ego, dedit hinc imitatio nomen,
Officium prodit quae manifesta meum.
Ne mihi divini per templa negentur honores,
Sanctorumque colar relligione loco,
Expers sincerae quod relligionis honore
Divino vulgus me veneratur iners.

LXXIII

Angelus in penna, pede latro, voce gehenna:
Dic, quae sim volucris? sic mihi Phoebus eris.

LXXIV

In capite ingredior, quia de pede pendeo solo;
Vertice tango solum, capitis vestigia signo,
Sed multi comites casura patiuntur eundem.

LXXV

Longa, sed exilis, tenui producta metallo,
Mollia duco levi comitantia vincula ferro
Et faciem laesis et nexum reddo solutis.

LXXVI

psa gravis non sum, sed aquae mihi pondus inhaeret;
Viscera tota tument patulis difiusa cavernis;
Intus lympha latet, sed non se sponte profundit.

LXXVII

Pellor ab alitibus si cunctis aethere toto,
Praesidio, Pallas, sum bene tuta tuo.

LXXVIII

Mersa procul terris in cespite lympha profundo,
Non nisi perfossis possum procedere terris,
Et trahor ad superos, alieno ducta labore.

LXXIX

Dedita sum semper voto, non certa futuri:
Jactor in ancipites casus, numero variante.
Nunc ego moesta malis, nunc rebus laeta secundis.

LXXX

Non ego de toto mihi vindico corpore vires,
Sed capitis pugna nulli certare recuso.
Grande mihi caput est, totum quoque corpus in illo.

LXXXI

Membra hominum torret luis immedicabilis ardor;
Coelum habito; fluvio captus adorno dapes.

LXXXII

Luce carens, tenebris tumulatus vivo, nec urna est,
Nec saxum, nec humus, nec mare tumba mihi:
Est caro, quam camem Praesul negat esse Latinus
At carnem veram biblia sacra docent.
Nunc sursum tollor, nunc trudor ad ima deorsum:
Est animo, est requies corpore nulla meo.
Omnia conficiens, quod me non conficit, istud
Gratia munifici commemoranda patris.
In tenebris ergo prece me sustento sepultus,
E quibus emergens denuo cerno diem.
Se qui sustentat, prece nixus mente fidelis,
Auspice non horret dura necemque Deo.

LXXXIII

Findere me nulli possunt, praecidere multi,
Sed sum versicolor, albus quandoque futunis;
Malo manere niger, minus ultima fata verebor.

LXXXIV

Aure cavum media donat mihi tortile nomen,
Unguentum Syrio fundo liquore bonum.
Vox tempestatum mea sistit in aequore fluctus,
Litora quaeque videt Phoebus uterque refert;
Jungo ministeriis operas tonsoribus aptis,
A mendo barba est cum resecanda tuo.
Sed capio drachmas, praesens pictoribus adsum,
Icones pingit daedala quando manus.
Duritia silicum tegor, augeor imminuorque,
Ceu variat corpus menstrua Luna suum.
In gemmam duro conceptum rore liquorem,
Cui similem formam lumina piscis habent.
In Cyprum veniens divinos sumsit honores,
Ex me quum primum prodiit orta Venus.

LXXXV

Dissimilis patri, matri diversa figura,
Confusi generis, generis non apta propago.
Ex aliis nascor, nec quisquam nascitur ex me.

LXXXVI

Sto, quae currebam, sed non tego, quae tego. Mater
Olim, nunc sterilis, rursus eroque parens.
Quae constat facies. non constitit, horridus illam
Juppiter instabilem sed tamen esse dedit.
Aufugio tamen, et velles me forte tenere,
Aut tota aut sensim subtraho me minuens.

LXXXVII

Quattuor insignis pedibus manibusque duabus,
Dissimilis mihi sum, qui sum non unus et unus,
Et vehor et gradior, quia me duo corpora portant,

LXXXVIII

Grande mihi caput est, intus sunt membra minute
Pes unus tautum, sed pes longissimus unus,
Et me somnus amat, proprio nec dormio somno.

LXXXIX

Inter aquas ardens in pectore nascitur ignis,
Intima qui crescens ossa calore bibit.
Ardet ut inter aquas ignis, sic crescit in igne,
Qui tandem nulla parte domatur aquis.

XC

Pascor rore levi, facio convicia soli;
Laetifico cantu rura virosque meo.

XCI

Dat mihi, sublimis quod in aere pendeo, vulgus
Nomen ab officii conditione meum.
Si facturus iter, si pugnaturus in hostes,
Aequor araturus si superesse cupis:
Ut fluvios superes, ut moenia strenuus urbis
Miles, et ut naves vector adire queas,
Hos equidem casus, quam me ducente, per omnes
Absolvisse via commodiore nequis.
Te super et fluvios, super et te moenia possum
Portare et naves te super incolumem.

XCII

Dentibus innumeris sum toto corpore plena;
Frondicomam sobolem morsu depascor acuto;
Mando tamen frustra, quia respuo praemia dentis.

XCIII

Exspirans animam, non morte resolvor, at illam
Assurgens suctam protinus abdo sinu.
Abdo sinu, et removens objecta repello subinde,
Ne proprium teneant sede repulsa locum:
Ne cedam, caput et venter constringitur uncis,
Hinc anima objectum quodque repello mea.
Emissam repeto, repetitam mitto, facultas
Sit modo magna, animae sit modo nulla meae.
Sic mediis fluctus haurit delphinus in undis;
Sic haustas iterum gutture fundit aquas.

XCIV

Mordeo mordentes, ultro non mordeo quemquam,
Sed sunt mordentem multi mordere parati;
Nemo timet morsum, dentes quia non habeo ullos.

XCV

Nobilis urbs, populus justo sub rege laborat;
Vix aedes, largae vix numerantur opes.
Non me coctilibus surgentia moenia plinthis,
Unica perpetuo sed pede testa capit.
Saepe etiam solo cingit me stipite murus,
Saepe etiam texto cratibus orbe tegor.
Intus nulla via est, secto quae limite quadret,
In medio tota est sed sine lite forum.
Ast ubi seditio variis sub regibus orta est,
Solvitur antiqua relligione fides.

XCVI

Evasi slammas, ignis tormenta profugi,
Ipsa medela meo pugnat contraria fato,
Frigesco lymphis, calidis incendor ab undis.

XCVII

Qui fuat, ut tanquam latro lacerarer iniquus,
Quae bona justitiae saepe ministra fui?
Telluris soboles, solis primum uror ab aestu;
Mox pereo, tanquam naufraga puppis aquae,
Aut fluvio, aut pelago, aut stagno, putrive palude,
Exercetque mains triste cadaver odor.
Hinc tanquam grassatorem me malleus urget,
Durateaque premit forcipe crebra manus.
Viscera dehinc laniat pendentia ferreus unguis:
In capitata etiam pendeo lenta cruce.
Postquam — quis me unquam jussit torquere nocentem?
Me miseram! — nihilo torqueor inde minus.
Tum posita in volucri scelerata Ixionis orbe
Volvor, et act a cita ventilat aura rota.
Post aliis alias mutatas ordine poenas
Innumera tunsam dente fatigat anus.
Innumerus dens innumeras confercit in unum
Cominns, et facie laevigat ore nova.
Atque hinc jam varios rerum quis dixerit usus ?
Vix satis ad tantos sit mea Musa modos.
Nam pars exsiliis susceptis sponte vagantur,
Ast alii furcis pendula colla tenent.
Necdum finis erit, rursusque subacta sub undis,
Lubrica, qua spectas aequora, fio libens.
In quibus ut videas, quibus haec sint acta C amen is,
Rursus ab infestis ignibus usta cado.

XCVIII

Vivo expers vitae, totum vaga pervolo mundum,
Haud volucris, multi sunt sine patre pares.

XCIX

Nec tempus, quo gignor, erat, nec erat locus, et me
Nascentem tempus suscipit atque locus.

C

Mobil is, assiduo moveor sine pondere motu.
Et levis ascendens nubila celsa peto.
Nutrimenta voro, quaecunque feruntur, avarus:
Nec Deus ipse meum nomen abhorret amans.
Principia ut rebus tribui ratione sophorum,
In mundo rebus sic quoque finis ero.

CI

Sunt juvenes octo atque decem sine voce vagantes: Quinque interpretibus sit locus, inde sonant.

CII

Crescens deficio, ingratus matrisque vorator,
Mors tamen illius morte parata mihi est.
Saxa, domus secreta palam vel nocte videbis,
Invenisse tamen coecus et ipse queat.

CIII

Vox mea diversis variatur pulchra figuris;
Raucisonis nunquam modulabor carmina rostris.
Spreta colore tamen, sed non sum spreta canendo.
Sic non cesso canens fato terrente futuro,
Nam me bruma fugat, sed mox aestate redibo.

CIV

Sol altor, tellus genitrix, sator ipse bimatris
Bacchus; me sepelit venter, et ante cadus.

CV

Quattuor aequales currunt ex arte sorores
Sic, quasi certantes, cum sit labor omnibus unus,
Et prope sunt pariter, nec se contingere possunt.

CVI

Aere rigens curvo patulum componor in orbem:
Mobilis est intus linguae crepitantis imago.
Non resonat positus, motus quoque saepe resultat.

CVII

A me ipsa ad me ipsam egredior remeoque, eademque
Atque alia, praeceps, prona, supina, manens.
Instabilis, constans, mutans, mutata relinquens,
Quae repetam, repetens linquere quae aggrediar.
Nulla mihi facies, facies tamen omnis, amara
Et dulcis, facili difficilique modo.
Multisona, at multi populi sum mater; inani
Consilio efficiam, quae metuunt, ut ament.

CVIII

Sublatum nihil est, nihil est extrinsecus auctuni,
Nec tamen invenio, quod in isto vase reliqui:
Quod fuerat, non est; coepit, quod non erat, esse.

CIX

Sum niger exterius, rugoso cortice tectus,
Sed tamen interius candentem gesto medullam.
Delicias, epulas regum luxusque ciborum,
Jus simul et pulpas constautes condo culinae.
Sed me subnixum nulla virtute videbis,
Viscera ni fuerint nitidis quassata medullis.

CX

Nomen habens graecum, contentio magna
Dearum, Fraus juvenis pulchri, multarum cura sororum,
Excidium Trojae, cui bella cruenta paravi.

CXI

Garrulus in tenebris rutilos cecinisse solebam
Augustae lucis radios et lumina Phoebi.
Penniger experto populorum nomine fungor,
Anna ferens pedibus, belli discrimina faxo,
Servatas capitis gestans in vertice cristas.

CXII

Lurida per latices caenosas lustro paludes,
Nam mihi composuit nomen fortuna cruenta.
Rubro dum bibulis vescor de sanguine buccis.
Ossibus et pedibus geminisque carebo lacertis,
Corpora vulneribus sed mordeo dira trisulcis
Atque salutiferis sic curam praesto labellis.

CXIII

Et curvum et pavidum durumque fuisse licebit,
Quin etiam audacem praecipiti ore dabo.
Imperium in fratres, quanquam virtute potentes,
Est mihi, sed multo fulgure pondus iners.
Sum vulgi votum, sapientis abominor auram,
An possis, valeam, dicere quid valeam?

CXIV

Ambo sumus lapides, una sumus ambo jacentes;
Quam piger est unus, tantum non est piger alter:
Hic manet immotus, non desinit ille moveri.

CXV

Fausta fui primo nascentis tempore mundi,
Donee prostratus succumberet arte maligni;
Ex me tune priscae successit causa ruinae,
Dulcia quae rudibus tradebam mala colonis.
En, iterum mundo testor remeasse salutem,
Stipite de patulo dum penderet arbiter orbis
Et poenas lueret soboles divina Tonantis.

CXVI

Hic habito in valvis, hic sum mihi tota supellex,
Janua sum tota et tota fenestra mihi.
Sublatum tamen a summo curvamine tectum
Admittit, sed non aeris orbe, diem.
Nil video tamen, et juxta est lux atque tenebrae
Pinguis sed plena luce minore magis.
Sed quae non fugiam, cur ergo retia tendunt?
Fioque cum castris splendida praeda meis.

CXVII

Durum iter et varie confectum, emense viator,
Prisca tibi ofncio patria terra patet.
Hic tu convivas tanto tractabis honore,
Apponi ut non daps carior ulla queat.

CXVIII

Omnipotens rector, nutu qui cuncta creavit,
Qui dedit in mundo tam victrix nomen habendum
Nomine nempe meo florescit gloria rerum,
Martyribus nec non, dum vincunt praelia mundi,
Amplaque coelestis jam gustant gaudia vitae,
Frondigeris tegitur bellantum turma coronis,
Et viridi ramo victor certamine miles.
In summo capitis densescit vertice vellus,
Ex quo multiplicis torquentur tegmina pepli.
Sic quoque mellifluis escarum pasco saginis,
Nectare per populos tribuens alimenta ciborum.

CXIX

Nomine sum vini non digna, vicem tamen hujus
Impleo, dum cerebri victrix percello cavernas:
Mud sol radians, me Mulciber excoquit, amne
Gignor, alitque Ceres madefacti farris acervis.

CXX

Est mihi forma teres; cavus, at non pervius alvus,
Quem medium nodis spissa medulla secat.
Porrigor in caudam, cui barbula vestit utramque
Oram, qua volucris sum vice remigii.
Exsanguis, de carne tamen satus, hujus alumnus,
Nec nisi carnoso vellor abusque sinu.
Jam truncus, capite et diffisa cuspide, sectus,
Proluo me succo, sepia nigra, tuo.
Usus abest linguae, tamen illa exerceo parte ,
Jus necis et vitae, tristia bella sero,
Componoque animos, regum iras mitigo et arma,
Atro felle mea aut spicula melle madent.
Hoc potior lingua sine me moritura, quod hujus
Sit soboles, nostram saecula multa manent.
Illa etiam solas praesentis manat ad aures,
Nostra vel immenso, qua patet, orbe sonat.

CXXI

Ore gero gladium, matrisque in pectore condo.
Ut mox, quae nunc sunt mortua, viva colas.
Dux meus a tergo, caudamque trahens retrahensque,
Hasta, non me, ut eam verberat, ast alios.

CXXII
Porrigor in ramos quinos, et quilibet horum
Diditur in trip] ices nodos, nisi quint us egeret
Uno, qui solus respondet robore cunctis.
Undique colliculis surge, in vallemque resido,
Ast abaci, desit si forte, ego munia praesto.
CXXIII
Aeris excludo tempestatisque malignant
Vim, transmit to tamen lucem, non perfida, Bacchum
Accipio gremio, nostroque fideliter alvo
Assyrios nimbos fragantiaque unguina, credas.
Lumina confirmo, speculique exerceo munus.
Quin auri nostro pretium concedat honori,
Malleolo si forte sequax et ductilis essem.
CXXIV
Haud temere invenias gravius quidquam, attamen una
Mobilitate viget, si vinclis exeat arctis;
Labitur in partes mil le et reparatur in unum
Rursus, idem immutat species rerum atque colores.

CXXV

Ore bidens, bimanus, secus os, fastigia caudae;
Una est in toto corpore mole caput.
Curvum remigium vicibus pellitque trahitque,
Sed nunquam recto tramite carpit iter.

CXXVI

Purpura sum terrae, pulchro perfusa colore,
Septaque, ne violer, telis defendor acutis:
O felix, long-am si possem vivere vitam!

CXXVII
Hostis, amicus, atrox, pius, intus et in cute notus,
Et capit et capitur, nilque tenere potest.
Erumpentem adytis rumpentemque excipit hostem,
Et vehit et vehitur, nusquam et ubique manet.
Fratribus immitis furit et pacatur et ardet
Et gelat et patitur et docet inde pati.
Presserit is si te, vel si defecerit, ibis
Ad propriam, nequeas unde re dire, domum.

CXXVIII

Exiguum corpus, flexu mucronis aduncum,
Fallaces escas medio circumfero fluctu:
Blandior, ut noceam, morti praemitto saginam.

CXXIX

Rubra mihi cutis est, latet intus vineus humor;
Os pro corde gero, semen at illud habet.

CXXX

Metior, ingredior, tendoque et carbasa laxo,
Nec moduli aut versus me sine stare queunt.

CXXXI

Aemula sum Bacchi, me Mulciber excoquit, haud sol;
Neptunus pater est, mater et alma Ceres.

CXXXII

Herba fui quondam viridi de gramine terrae;
Sed chalybis duro mollis praecisa metallo,
Mole premor propria, tecto conclusa sub alto.

CXXXIII

Sex bis Agenorias quondam venere sub aedes,
Egressique omnes, uno minus, inde patente
Sunt fore, at hic multum patefacta per ostia frustra
Nitens, postremo conclusis prodiit illis. ,

CXXXIV

Postulat a servo dominus coelestia jura,
Cum res in famuli non foret illa manu.
Praestitit officium, domino poscente, minister,
Idque supra vires (dic mihi, quid sit?) erat.

CXXXV

In superas mater pueros nos edidit auras,
Et sumus humana conditione sati.
Nil tamen immites in nos potuere sorores,
Nil in nos habuit mors quoque juris atrox.
Vivimus et, similis veniat tibi vita, precamur.
Nomina si nescis nostra, require cito.

CXXXVI

Quae longoque brevique modo sunt rostra volantum:
Cum comedunt, intus debuit esse cibus.
Hoc rostrum vario coopertum est carnis amictu,
Nec vorat hanc, alia lege voratur ab hac.
Cauda regit volucres prorsum moderata voluntas,
Ast hoc in puncto cauda reflexa regit.

CXXXVII

Plus ego sustinui, quam corpus debuit unum;
Tres animas habui, quas omnes intus habebam;
Discessere duae, sed tertia paene secuta est.

CXXXVIII
Dic mihi, quis quartam totius perdidit orbis
Partem? cujus erat tam scelerata manus ?

CXXXIX

Culminibus ponit summis sua tecta casarum,
Porrectum est collum, cruraque longa rubent.
Est croceum rostrum niveaeque in corpore plumae
Ova etiam ponit. Dic mihi, quae sit avis ?

CXL

Cernere me nulli possunt , nee prendere palmis:
Argutum vocis crepitum cito pando per orbem.
Viribus horrisonis valeo confringere quercus,
Nam superos ego pulso polos et rura peragro.

CXLI

Dic, quis peccavit contra praecepta tonantis
Alma Dei, et tandem superis concessit ab oris,
Nee tamen exesum est aliqua putredine corpus ?

CXLII

Vir bonus et justus, verae pietatis amator,
Orabat reprobum supplice voee virum.
Quodque petebatur, toto praestantius orbe
Munus erat: dedit hoc improbus ille probo.

CXLIII

Virgo modesta nimis, legem bene servo pudoris:
Ore proeax non sum, nec sum temeraria lingua;
Ultro nolo loqui, sed do responsa loquenti.

CXLIV

Tres capiunt lepores, duo patres et duo filii,
Accipit ast leporera quilibet inde sibi.

CXLV

Dic, quis certa Dei prompte mandata peregit,
Dumque haec exsequitur, damnatio oontigit illi?

CXLVI

Arbor in hoc saeclo generator, quae duodenis
Frondibus ornata est, et redimita nimis.
Quilibet at ramus decies ternos quasi nidos
Sustinet, in nido sex quater ova cubant.
Nascitur ex Oto quovis avis una sonora,
Qui sexaginta vocibus usque canit.
Candidus attondet niger et mus omnia, donec
Murem, ova et nidos catta proterva vorat.

CXLVII

Mucro mihi geminus ferro conjungitur unco;
Cum vento luctor, cum gurgite pugno profundo;
Scrutor aquas medias, ipsas quoque mordeo terras.

CXLVIII

Non vir, non mulier, non mas, non femina, non stirps,
Non animal, retinens undique, vivo aliud.
Nunc noram, nunc mendaci discrimine primum,
Verus, dehinc multi me genuere patres.
Haud pedes, baud eques, baud navi, non praepete penna
Velifico, ingredior, sto, nato, curro, volo.
Qui me descripsit, nihil is quaesisse videtur,
Quam me: cui faveo, non far et ille mihi.

CXLIX

Fert carnem, premit et carnem, dum fertur ab illa,
Sanguinis et carnis nil habet illa tamen.

CL

Principioque et fine carens, sine lumine vitae,
Pervadit celeri mobilitate viam.

CLI

Dum glacialis hiems terras exasperat omnes,
Sum nuda atque cubo positis a corpore plumis.
Torrida quum primum meliorque revertitur aestas,
Velatur corpus pennis ac membra teguntur
Et sobolis nostrae curam vir suscipit alter.
A proprio cantu possunt me noscere cuncti,
Et si jam canerem, scires, sed dic mihi, quae sim?

CLII

Ignibus in mediis vivens non sentio flammas,
Sed detrimenta rogi penitus ludibria faxo;
Nec crepitante foco, nec scintillante favilla
Ardeo, sed flammae flagranti torre tepesco.

CLIII

Mater erat tellus, genitor fuit ipse Prometheus,
Auriculaeque regunt redimitae ventre cavato.
Dum cecidi infelix, mater mea me divisit.

CLIV

Cum vultu pungit, cum verbis dulciter ungit;
Affectum fingit, complexu pectora stringit;
Si res procedit, animam cum corpore laedit.

CLV

Excelso volucris versatur in aere quaedam,
Huic similis quae sit, nulla sub orbe viget.
In mediis hujus natae sunt ignibus alae,
Orta est e flammis, aethera deinde subit.
Septenos vasto degluberet ore juvencos,
Hanc si corriperet non satianda fames.

CLVI

Pelle carens nascor, non audio, sed tamen ipse
Audior, baud culpo, sed male culpor ego.

CLVII

Optima quae sit aves inter, mihi quaeso recense,
Ex qua sed fiant fercula nulla tibi.
Non torrere veru poteris, ut caetera, ad ignem,
Non erit elixa bine, nec caro frixa tibi.

CLVIII

Abstrusum est aliquid, coecis latitatque cavernis,
Vivit, ut in vasto bestia saeva specu.
Ex Pario validum circumdat marmore septum,
Munitus vallis aggeribusque locus.
Egreditur nunquam, nec limen prosilit extra;
Quo minus hoc possit, vincula firma vetant.
Hoc fremit, ut resonet, ceu cum sublimibus antris
Continet Hippotades flamina clausa Deus.
Hoc inimicitias, bella, iras, jurgia, caedes
Excitat, ingeminans quidquid ubique mali est.
Hoc coelo terram commiscet et ignibus undas,
Reddit et in priscum cuncta coacta chaos;
Conjungit rursus, sociat, nova foedera pangit,
Ut pax in cunctis floreat alma locis.
Efficit, obtineant ut certum jura vigorem,
Componit lites, jurgia quaeque secat.
Nil usquam melius, nil est praestantius illo,
Nil etiam pejus deteriusque manet.

CLIX

Cellula parva jacet, splendens candore nivali,
Hunc aditum praebet janua nulla tibi;
Nulla fenestra patet, teres atque rotunda videtur,
Marmoreo cincta est aggere tota domus.
Attamen et vivum quiddam generatur in illa,
Cui verum corpus redditur atque caro.
Provenit et quaestus multis uberrimus inde,
Hinc quoque non pauci, quo satientur, habent.

CLX

Est domus, est paries longe antiquissimus ejus,
Perpetuus, quoniam janua nulla patet.
Rumpitur hie facile, ast aliis est saxeus; ill is
‘ Est sine calce, aliis calx quoque mista tenet.
Exsule sole, vacat null is obscura fenestris,
Nec facilis tristis murmurat aula locis.
Nulla loci facies, nec vis, sed frigida torpet;
Nec sedes tota est nil, nisi lectus iners.

CLXI

Si bene dispicias, res sum notissima cunctis,
Non ita sed multis copia facta mei.
Me non optaret quis, si caruisse liceret,
At tandem miser est, quisquis habere cupit.
Qui pretio redimit, nostro non indiget usu,
Quique paravit, opus non habet ille mei.
Denique me sumto quidam ceu munere honesto
Utitur et doni nescius ipse sui est.

CLXII

Dic mihi: quae latis degunt animalia terris,
Haec eadem pontum, neo minus astra tenent?

CLXIII

Est sera, aquis cons tans, reserat quam lignea
Clavis Venator capitur, libera casse fera est.

CLXIV

Filia sum solis et sum cum sole creata,
Gaudeo ter centum decies sex quinque creatis.

CLXV

Anser ovem maculat, cui potum vacca minis trat.

CLXVI

Quattuor est lepidis mihi res distincta figuris:
Huic eadem facies ante retroque videt.

CLXVII

Est aliquid, quod, si videas, sinis usque jacere,
Et si non videas, sat scio, tollis humo.

CLXVIII

Si scis, dic: homini nimis arctum quid foret uni,
Amplum sed tribus nimium, justum bene binis?

CLXIX

Qui de quingentis, de quinque decemque fit unus,
Ille meis precibus dignum poterit dare munus.

CLXX

Nec caro, nec piscis, de came et pisce creatum,
Hujus et illius suppleo saepe vices.

CLXXI

Dum mihi vita fuit, fragilis tenuisque manebam
Et multae corpus debilitatis erat.
At, cum me rapuit matris de corpore fatum,
Invalui et coepi firmius esse simul.
Congrego dispersum varie lateque popellum,
Conventus celebres non semel ergo dedi.
Consul, eques, plebs et mercator, navita, caupo
Me cupiunt, uti qui nequit, ille dolet.
Purpureos inter commercia plurima reges
Sunt mihi, quos socio dissocioque simul.
Nunc pro justitia multo conamine pugno,
Infero virtuti saepe, bonisque manus.
Protegitur nostra rectum virtute bonumque,
Suppremiturque meis viribus omne pium.
Illi laetitiam genero et bona gaudia porto,
Provenit huic gravior, me faciente, dolor.

CLXXII

Torqueo non possessa hominem; possessa fatigo
Curis; perdita mox ipsa dolore premo.

CLXXIII

Bis venere novem juvenes ad moenia nostra,
Ex aliis hue ad nos rediere locis.
Conspicui forma pariles florentibus annis,
Attamen his minime, par decor oris adest.
Nil est, egregiae quod dicas deesse cohorti,
Quam quod non potis est edere lingua sonos.
Non illis vox est, sed secum quinque sodales
Ducunt, ex his ut verba loquantur habent.
Submoto nullum dicunt interprete verbum,
Orbe sed est toto gloria magna virum.

CLXXIV

Furfur edit, pannum, panem quoque SusTineaMus.

CLXXV

Fare: quis est, belle generatur qui sine pelle,
Hospitio cedens, domino sua praemia reddens ?
Nunc retinet morem, passim diffundit odorem,
Vel clam se celans, vel murmure saepe revelans.

CLXXVI

Me non dura fames, me non amor urget edendi,
Sed ferri et chalybis fit mihi lamna cibus.

Me vesci prohibent oleum, tune crebrior usus:
Haec duo me vires non diu habere sinunt.

CLXXVII

Nympha mihi genitrix, pater est Vulcanus, et hinc sum
Flammarum, undarum passus acerba simul.

Quae dant Sauromatae, tam dulcia aromata non sunt,
Quam mea, condiero suavius ipse cibos.

CLXXVIII

Sim licet investis, tamen haud elinguis, et ore
Sum semper patulo, tum pedis usus abest.
Et nisi circumagar, nisi crebro verbere tundar,
Lingua solet nullos edere nostra sonos.
Gutture quando meo clangentes rupero voces,
Tristitiam moveo laetitiamque simul.

CLXXIX

Negligor aestatis vitio; cum frigus inhorret,
Diligor et cunctis dicor amica modis.
At non sponte mea possum prodesse: priusquam
Profuero, venter mi calefactus erit.

CLXXX

Nec caro, nec sanguis mihi, sum sed utroque creatus,
Et carnem et sanguen saepe per alta tuli.
Nunc, qui me glabram fecit rapuitque medullam,
Hujus in officio sedula semper ago.

CLXXXI

Ecquod in his terris animal tam vivit inerme,
Tamque imbelle pecus, dic mihi, quale fuit?
Cui ego non animos, cui non ego cornua promam:
Bella, inimicitias saepius ipsa creo.

CLXXXII

Est quidquam, constans tum carne et sanguine; miscet
Et bona saepe malis, et mala saepe bonis.
Non raro instituit cum caede et sanguine bellum,
Non raro laudes fert homini atque Deo.

CLXXXIII

Si me conspicies, me natam ab arundine censes,
Si vero audieris, me tonitru esse putas.
Sed quod mortifero mea fulmina consero tactu,
Ipsamet ut veniam non opus esse reor.

CLXXXIV

Sum capitosa nimis, variisque objecta periclis,
Curro vias longas, firma tamen maneo.

CLXXXV

Peste cadunt multi, multosque interficit ensis,
Ignis edax multos, pluribus unda nocet;
Ipsa sed ingeutem peri mo sine sanguine stragem,
Sum contemta tamen peste vel ense minus.
Quin etiam, quanto plures occidero, tanto
Sum dilecta magis, sumque odiosa minus.

CLXXXVI

In sterili vadit terra sine pondere navis,
Et scindit sulcos per vada dura soli;
Nec lustrat terras peregrino sole calentes,
At tamen haec homines pascit, alitque pecus.

CLXXXVII

Est res, in villis magnis simul atque pusillis
Nota, sed in biblicis lege negata libris.
Non edit ex illis, qui praeciduntur in ill is,
Nulla sui similis res magis aut parilis.

CLXXXVIII

Non invitatus mihi saepius hospes in aedes
Advenit, mine sum mo non pudet esse loco.
Nec tamen hune unquam licuit mihi cernere apertis,
Si clausis oculis non mihi visus erat.

CLXXXIX

Crebra lavor fluviis et fluctus verbero crebro,
Supprimor et mergor fluctibus absque modo.
Nunquam candidior, nunquam formosior inde
Emergo, inde magis forma venusta perit.
Me manus artificis pulchram ponebat in undas,
Sum carbone tamen turpior ipsa nigro.

CXC

Praebeo potandi certum sitientibus usum,
Cum grata calidum sorbitione bibunt.
Servio convivis, evulsum quando legumen
Atque agreste cocis igne domatur olus.
Involucro quodam nascentem contego florem,
Quam prius egreditur vere tepente rosa.
Glandibus hinc durum silvestribus addo putamen,
Quae suibus dantur grata sagina cibo.
Defendo cochleas in aquis terraque morantes,
In propria tutae sint ut ubique domo.

CXCI

Oppono molem, torto ne gurgite nimbis
Luxarians pingues amnis inundet agros.
Munio cum castris arces urbesque, cruento
Ut teneat quivis tutus ab hoste larem.
Ne peregrinantes labor aurigasque moretur,
Et faciat laeta fronte viator iter,
Non opera desum, studium non denego cuiquam,
Tela datum feriant ut jaculata scopum.

CXCII

Versicolor fugiens coelum terramque relinquo:
Non tellure locus mihi, non in parte polorum est.
Exilium nullus modo tam crudele veretur;
Sed madidis mundum faciam siontescere guttis.

CXCIII

Cum de sede mea per vim detrudor iniquam,
Fulgurat atque antro fulmina dira tonant.
Me res parva abigit, sed, cum discedere cogor,
Cum fumo nebulas halitus ater agit.

CXCIV

Me sine nemo potest sublimia culmina Olympi
Scandere, adire Deum me sine nemo potest.
Me sine, quod Susies, ingratum est cumque Iehovae,
Me sine non opus est, quod Deus aequus amet.

CXCV

Et volito, et curro per summa cacumina velox,
Sim licet absque alis, sim licet absque pede.
Nocte tamen peragro, stipata sed agmine multo;
Me prohibet frater currere posse die.
Non raro in cancrum vires extendo latebras,
Meque potestatem sentit habere mare.

CXCVI

Sum levior do ceo , verum graviora ministro,
Quam vel in hoc mundo fecerit ipse Gigas.
Ante Dei celsam mihi fas est scandere sedem,
Hic, quodcunque etiam slagito, saepe facit.
Quin mihi comparent rutili tota agmina coeli,
Quam subroisse orior, tam magis alt a peto.

CXCVII

Sol quando radiis nubes fulgentibus atras
Intrat et adverso lumen ab imbre jacit:
Insigni splendens circumdo nubila cinctu
Et picta coeli veste pererro plagas.
Ipse mea similem quandoque ab imagine formam
Procreo, dat vultus quae simulacra mei.
Convexo structos slrmo curvamine muros,
Ut rerum melius pondera quaeque ferant.
Quam prius infestant dominos lethaliter, host es
Eminus anioveo de statione feros.

CXCVIII

Maxima planities, sine flore, sine arbore campi,
Et vitreis eonstat collibus, et tumulis.
Nec, nisi durato potes hac transire caballo,
Sic licet incolumi te remeare pede.

CXCIX

Elevo in excelsas, qui me sectabitur, arces,
Dejicio inque imum meque meosque locum.
Est via recta mihi, tamen haud mihi recta placebit,
Nec, nisi in obliquo tramite curro libens.

CC

Parva mihi domus est, cui janua semper aperta,
Janitor et nullus, dura nec ulla sera.
Omnibus invisus, mihi retia mille locantur,
Sum tamen in patula tutior ipse domo.

CCI

Nulla dies abiit, qua sim saturata relicta,
Quamvis caesareas desideam inter opes.
Imo, quod hic vasto comprendit climate mundus,
Si teneam, „esurio” clamito et esurio.

CCII

Sum, nondum dira confectus morte, sepultus,
Haud urna, haud saxum, non humus ulla tegit.
Et loquor, et sapio, et vitalibus abdicor auris,
Meque capit vivus, meque vehit tumulus.

CCIII

Regium quidam diadema gestat
Miles, auratum pariterque calcar,
Temporum vates, bonus et propheta:
Dic mihi, quis sit?
Ipse materno teres et rotundus
Ventre processit, nec habens caput, neo
Ceteros artus, animamque nullam:
Dic mihi, quis sit?
Inde, natura melius favente,
Accipit sensus, animam, figuram,
Admonet coecos homines docetque:
Dic mihi, quis sit?
Antequam tandem moritur, piatur
Fonte sacrato bene candidatus;
Itque pro nobis miseris ad ignem:
Dic, rogo, quis sit?

explicationes:

– epistula

II – aetates variae hominis

III – farcimen

IV – speculum

– gallus

VI – tabacum

VII – nasus

VIII – divinus Jonah

IX – cygnus

Xhordeum

XI fortuna